monumenta.ch > Tertullianus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 11, 5
Denique invenisse dicuntur necessaria ista vitae, non instituisse. Quod autem invenitur , fuit; et quod fuit, non eius deputabitur, qui invenit, sed eius qui instituit: erat enim, antequam inveniretur. Caeterum si propterea Liber deus, quod vitem demonstravit, male cum Lucullo actum est, qui primus cerasa ex Ponto Italiae promulgavit, quod non est propterea consecratus, ut novae frugis auctor, quia inventor et ostensor. Quamobrem si ab initio et instructa et certis exercendorum officiorum suorum rationibus dispensata universitas constitit, vacat ex hac parte caussa allegendae humanitatis in divinitatem, quia quas illis stationes et potestates distribuistis, tam fuerunt ab initio, quam et fuissent, etiamsi deos istos non creassetis. Sed convertimini ad caussam aliam, respondentes collationem divinitatis meritorum remunerandorum fuisse rationem.